Saturday, 4 April 2015

Good Friday A.D. 2015

Good Friday is the second day of the Sacred Triduum, when we celebrate the Passion and Death of our Lord on the Cross, by which He reconciled the world unto Himself, having washed its sin in the waves of His Most Precious Blood. The ceremonies of Good Friday were celebrated in the Parish of the Holy Family in the Diocese of Cubao. Assisting were members of the Societas Ecclesia Dei Sancti Ioseph – Una Voce Philippines.


After the prophecy and lesson, their tracts likewise sung, and the Passion of our Lord Jesus Christ according to Saint John, the great orations followed.
Orémus et pro ómnibus epíscopis, presbýteris, diacónibus, subdiacónibus, acólythis, exorcístis, lectóribus, ostiáriis, confessóribus, virgínibus, víduis : et pro omni pópulo sancto Dei.
Orémus. Flectámus génua. Leváte.
Omnípotens sempitérne Deus, cuius spíritu totum corpus Ecclésiae sanctificátur et régitur : exáudi nos pro univérsis ordínibus supplicántes ; ut grátiae tuae múnere, ab ómnibus tibi grádibus fidéliter serviátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum : qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus : per ómnia saécula saeculórum.
The adoration of the Holy Cross begins with the tripartite unveiling of the Cross. Thrice is sung the antiphon, and thrice the veil that enwraps the Cross is gradually removed.
Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pepéndit. Veníte adorémus.
Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pepéndit. Veníte adorémus.
Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pepéndit. Veníte adorémus.

Creeping to the Cross, the people adore it, while the reproaches, and all prescribed chants are sung.
Pópule meus, quid feci tibi ? aut in quo contristávi te ? respónde mihi ! Quia edúxi te de terrae Ægýpti : parásti crucem Salvatóri tuo.
Agios o Theós. Sanctus Deus.
Agios Ischyrós. Sanctus Fortis.
Agios Athánatos, eléison imás. Sanctus Immortális, miserére nobis.
Pange, lingua, gloriósi
Láuream certáminis,
Et super crucis trophaéo
Dic triúmphum nóbilem :
Quáliter Redémptor orbis
Immolátus víceret.
Crux fidélis, inter omnes
Arbor una nóbilis :
Nulla silva talem profert,
Fronde, flore, gérmine :
Dulce lignum, dulces clavos,
Dulce pondus sústinet.
Sempitérna sit beátae
Trinitáti glória :
Æqua Patri, Filióque ;
Par decus Paráclito :
Uníus Triníque nomen
Laudet univérsitas.
Amen.
At the end of the adoration, the rite of the presanctified begins. In procession, the priest retrieves the Blessed Sacrament reposed on Maundy Thursday and takes It to the altar.
Vexílla Regis pródeunt :
Fulget Crucis mystérium,
Qua vita mortem pértulit,
Et morte vitam prótulit.
O Crux, ave, spes única,
Hoc Passiónis témpore :
Piis adáuge grátiam,
Reísque dele críminum.
Te, fons salútis Trínitas,
Colláudet omnis spíritus :
Quibus Crucis victóriam
Largíris, adde praémium.
Amen.
At the altar, the rite continues.
Líbera nos, quaésumus, Dómine, ab ómnibus malis, praetéritis, praeséntibus, et futúris : et intercedénte beáta et glorióse semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beátis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, da propítius pacem in diébus nostris : ut ope misericórdiae tuae adiúti, et a peccáto simus semper líberi, et ab omni perturbatióne secúri. Per eúmdem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum : qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus : per ómnia saécula saeculórum.
Percéptio Córporis tui, Dómine Iesu Christe, quod ego indígnus sumére praesúmo, non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem ; sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medé-lam percipiéndam : Qui vivis et regnam cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus : per ómnia saécula saeculórum. Amen.
After the rite, vespers were recited at once.
Crédidi propter quod locútus sum : ego autem humiliátus sum nimis.
Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo : me exspéctant iusti, donec retríbuas mihi.
Ut in omnibus laudetur Dominus.

No comments:

Post a Comment