Monday, 30 March 2015

Palm Sunday A.D. 2015

[UPDATE: New photos added.]

[UPDATE: CNN coverage here.]

Palm Sunday falls this year on 29 March 2015, ushering in Holy Week, days which Holy Mother Church, in union with Christendom, specially devotes to the commemoration of the perfect Sacrifice on Calvary offered by our Lord Jesus Christ, True God and True Man, with Himself as the Victim, our Paschal Lamb. This is the sacrifice by which the Lord reconciled the world unto Himself, the very same sacrifice bloodlessly re-enacted on our altars. On this day, Mass was sung in the Parish of the Holy Family in the Diocese of Cubao. Assisting were members of the Societas Ecclesia Dei Sancti Ioseph – Una Voce Philippines.


Before Mass, palm branches were blessed and distributed to the faithful.
Venérunt fílii Israël in Elim, ubi erant duódecim fontes aquárum, et septuagínta palmae : et castrametáti sunt iuxta aquas.
Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via : álii autem caedébant ramos de arbóribus, et sternébant in via : turbae autem, quae praecedébant, et quae sequebátur, clamábant, dicéntes : Hosánna fílio David : benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Pétimus, Dómine sancte, Pater omnípotens, aetérne Deus : ut hanc creatúram olívae, quam ex ligni matéria prodíre iussísti, quamque colúmba rédiens ad arcam próprio pértulit ore, benedícere, et sanctificáre dignéris ; ut quicumque ex ea recéperint, accípiant sibi protectiónem ánimae et córporis : fiátque, Dómine, nostrae salútis remédium, tuae grátiae sacraméntum.
Bénedic, quaésumus, Dómine, hos palmárum seu olivárum ramos : et praesta ; ut, quod pópulus tuus in tui veneratiónem hodiérna die corporáliter agit, hoc spirituáliter summa devotióne perfíciat, de hoste victóriam reportándo, et opus misericórdiae summópere diligéndo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum : qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus : per ómnia saécula saeculórum.
Púeri Hebraeórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes, et dicéntes : Hosánna in excélsis.
Púeri Hebraeórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes : Hosánna Fílio David : benedíctus qui venit in nómine Dómine.
Omnípotens sempitérne Deus, qui Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum super pullum ásinae sedére fecísti, et turbas populórum vestiménta, vel ramos árborum in via stérnere, et Hosánna decantáre in laudem ipsíus docuísti : da, quaésumus ; ut illórum innocéntiam imitári possímus, et eórum méritum cónsequi mereámur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.

After the blessing, a short procession was made outside the church, the faithful holding their blessed palms.
Procedámus in pace. In nómine Christi. Amen.
Occúrunt turbae cum flóribus et palmis Redemptóri óbviam : et victóri triumphánti digna dant obséquia : Fílium Dei ore gentes praédicant : et in laudem Christi voces tonant per núbila : Hosánna in excélsis.

After the procession, the congregation re-entered the church.
Glória, laus, et honor tibi sit,
Rex Christe Redémptor :
Cui pueríle decus
prompsit hosánna pium.
Israël es tu Rex,
Davídis et ínclyta proles :
Nómine qui in Dómini,
Rex benedícte, venis.
Arbore de legis,
caedámus dógmata quaedam,
Qui veniéndi ad nos
sit via tuta tibi.
Glória, laus, et honor tibi sit,
Rex Christe Redémptor :
Cui pueríle decus
prompsit hosánna pium.
Ingrediénte Dómino in sanctam civitátem, Hebraeórum púeri, resurréctionem vitae pronuntiántes, cum ramis palmárum Hosánna clamábant in excélsis.
Cumque audísset pópulus, quod Iesus veníret Ierosólymam, exiérunt óbviam ei : cum ramis palmárum Hosánna clamábant in excélsis.

Mass started at once with the introit. The Epistle was taken from Philippians.
Humiliávit semetípsum, factus oboédiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Deus, Deus meus, réspice in me : quare me dereliquísti ? Longe a salúte mea verba delictórum meórum. […] Annuntiábitur Domino generátio ventúra : et annuntiábunt coeli iustítiam eius pópulo, quem fecit Dóminus.

The Passion of the Lord, according to Saint Matthew was sung.
Scitis quia post bíduum Pascha fiet, et Fílius hóminis tradétur ut crucifigátur ?
Qui intíngit manum mecum in parópside, hic me tradet. Fílius quidem hóminis vadit, sicut scriptum est de illo : vae autem hómini illi, per quem Fílius hóminis tradétur : bonum erat ei, si natus non fuísset homo ille.
Iesus autem íterum clamans voce magna, emísit spíritum.

At the Consecration.
Hoc est enim Corpus meum.

Hic est enim Calix Sánguinis mei, novi et aetérni testaménti : mystérium fídei : qui pro vobis et pro multis effundétur in remissiónem peccatórum.


Ut in omnibus laudetur Dominus.

No comments:

Post a Comment