Saturday, 12 October 2013

Preces ad repellendam tempestatem iuxta consuetudinem Insularum Philippinarum


Prooemium
Novellae philippinae sub titulo hispanico Noli me tángere Dr. Iosepho Riciale scriptae dicitur quod pulsabantur campanae templi Didacopolis pueris Basilio et Crispino, filiis Narcissae, dum faciebat tempestas. Hoc faciebatur quia erat mos orbis hispanicus campanae pulsandae temporibus procellarum, propter quod campanae exorcizant aëres et schismaticos angelos. Hoc tantum agebatur quod in preces ad repellendam tempestatem, rubricae earundem id ordinat.


Pulsantur campanae, et ab iis, qui adesse possunt, in ecclesiam convocatis dicuntur Litaniae ordinariae, in quibus bis dicitur A fúlgure et tempestáteet post Litanias, Orationemque Dominicam, Psalmus 147.

Litaniae sanctorum.
Kýrie, eléison.
Christe, eléison.
Kýrie, eléison.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de caelis, Deus, miserére nobis.
Fili Redémptor mundi, Deus,  miserére nobis.
Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis.
Sancta María, ora pro nobis.
Sancta Dei Génetrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis.
Sancte Míchaël, ora pro nobis.
Sancte Gábriel, ora pro nobis.
Sancte Ráphaël, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli et Archángeli, oráte pro nobis.
Sancte Joánnes Baptísta, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriárchae et Prophétae, oráte pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sáncte Páule, ora pro nobis.
Sáncte Andréa, ora pro nobis.
Sáncte Jacóbe, ora pro nobis.
Sáncte Joánnes, ora pro nobis.
Sáncte Thóma, ora pro nobis.
Sáncte Jacóbe, ora pro nobis.
Sáncte Philíppe, ora pro nobis.
Sáncte Bartholomaée, ora pro nobis.
Sáncte Matthaée, ora pro nobis.
Sáncte Símon, ora pro nobis.
Sáncte Thaddaée, ora pro nobis.
Sáncte Matthía, ora pro nobis.
Sáncte Bárnaba, ora pro nobis.
Sáncte Lúca, ora pro nobis.
Sáncte Márce, ora pro nobis.
Omnes sáncti Apostóli et Evangelístae, oráte pro nobis.
Omnessáncti Discípuli Dómini, oráte pro nobis.
Omnes sáncti Innocéntes, oráte pro nobis.
Sáncte Stéphane, ora pro nobis.
Sáncte Laurénti, ora pro nobis.
Sáncte Vincénti, ora pro nobis.
Sáncti Fabiáne et Sebastiáne, oráte pro nobis.
Sáncti Joánnes et Páule, oráte pro nobis.
Sáncti Cósma et Damiáne, oráte pro nobis.
Sáncti Gervási et Protási, oráte pro nobis.
Omnes sáncti Mártyres, oráte pro nobis.
Sáncti Silvéster, ora pro nobis.
Sáncte Gregóri, ora pro nobis.
Sáncte Ambrósi, ora pro nobis.
Sáncte Augustíne, ora pro nobis.
Sáncte Hierónyme, ora pro nobis.
Sáncte Martíne, ora pro nobis.
Sáncte Nicoláë, ora pro nobis.
Omnes sáncti Pontífices et Confessóres, oráte pro nobis.
Omnes sáncti Doctóres, oráte pro nobis.
Sáncte Antóni, ora pro nobis.
Sáncte Benedícte, ora pro nobis.
Sáncte Bernárde, ora pro nobis.
Sáncte Domínice, ora pro nobis.
Sáncte Francísce, ora pro nobis.
Omnes sáncti Sacerdótes et Levítae, oráte pro nobis.
Omnes sáncti Mónachi et Eremítae, oráte pro nobis.
Sáncta María Magdaléna, ora pro nobis.
Sáncta Agatha, ora pro nobis.
Sáncta Lúcia, ora pro nobis.
Sáncta Agnes, ora pro nobis.
Sáncta Caecília, ora pro nobis.
Sáncta Catharína, ora pro nobis.
Sáncta Anastásia, ora pro nobis.
Omnes sánctae Vírgines et Víduae, oráte pro nobis.
Omnes sáncti et sánctae Déi, intercédite pro nobis.
Propítius esto, parce nobis, Dómine.
Propítius esto, exáudi nos, Dómine.
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Ab ómni peccáto, líbera nos, Dómine.
Ab íra túa, líbera nos, Dómine.
A subitánea et improvísa mórte, líbera nos, Dómine.
Ab insídiis diáboli, líbera nos, Dómine.
Ab íra, et ódio, et ómni mála voluntáte, líbera nos, Dómine.
A spíritu fornicatiónis, líbera nos, Dómine.
*A fúlgure et tempestáte, líbera nos, Dómine.
*A fúlgure et tempestáte, líbera nos, Dómine.
A flagéllo terraemótus, líbera nos, Dómine.
A péste, fáme, et béllo, líbera nos, Dómine.
A mórte perpétua, líbera nos, Dómine.
Per mystérium sánctae incarnatiónis túae, líbera nos, Dómine.
Per advéntum túum, líbera nos, Dómine.
Per nativitátem túam, líbera nos, Dómine.
Per baptísmum et sánctum jejúnium túum, líbera nos, Dómine.
Per crúcem et passiónem túam, líbera nos, Dómine.
Per mórtem et sepultúram túam, líbera nos, Dómine.
Per sánctam resurrectiónem túam, líbera nos, Dómine.
Per admirábilem ascensiónem túam, líbera nos, Dómine.
Per advéntum Spíritus Sáncti Parácliti, líbera nos, Dómine.
In díe judícii, líbera nos, Dómine.
Peccatóres, te rogámus, audi nos.
Ut nóbis párcas, te rogámus, audi nos.
Ut nóbis indúlgeas, te rogámus, audi nos.
Ut ad véram paeniténtiam nos perdúcere dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut Ecclésiam túam sánctam ’ régere et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut Dómnum Apostólicum et ómnes ecclesiásticos órdines ’ in sáncta religióne conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut inimícos sánctae Ecclésiae ’ humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut régibus et princípibus christiánis ’ pácem et véram concórdiam donáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut cúncto pópulo christiáno ’ pácem et unitátem largíri dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnes errántes ad unitátem Ecclésiae revocáre, ’ et infidéles univérsos ad Evangélii lúmen perdúcere dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut nosmetípsos in túo sáncto servítio ’ confortáre et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut méntes nóstras ’ ad caeléstia desidéria érigas, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus benefactóribus nóstris ’ sempitérna bóna retríbuas, te rogámus, audi nos.
Ut ánimas nóstras ’ frátrum, propínquórum et benefactórum nostrórum ’ ab aetérna damnatióne erípias, te rogámus, audi nos.
Ut frúctus térrae ’ dáre et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus fidélibus defúnctis ’ réquiem aetérnam donáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut nos exaudíre dignéris, te rogámus, audi nos.
Fíli Déi, te rogámus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Kýrie, eléison.
Christe, eléison.
Kýrie, eléison.

Pater noster, sub silentium.
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 147.
1. Lauda, Jerúsalem, Dóminum : * lauda Deum tuum Sion.
2. Quóniam confortávit seras portárum tuárum : *benedíxit fíliis tuis in te.
3. Qui pósuit fines tuos pacem : * et ádipe fruménti sátiat te.
4. Qui emíttite lóquium suum terras : * velóciter currit sermo ejus.
5. Qui dat nivem sicut lanam : * nébulam sicut cínerem spargit.
6. Mittit crystállum suam sicut buccéllas : * ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit ?
7. Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea : * flabit spíritus ejus, et fluent aquae.
8. Qui annúntiat verbum suum Jacob : * justítias et judícia sua Israël.
9. Non fecit táliter omni natióni :* et judícia sua non manifestávit eis.
10. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
11. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saécula saeculórum. Amen.

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.
V. Adjuva nos, Deus salutáris noster.
R. Et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos.
V. Nihil profíciat inimícus in nobis.
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis
V. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.
R. Quemádmodum sperávimus in te.
V. Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
R. Et bénedic haeredtáti tuae.
V. Non privábis bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.
R. Dómine Deus virtútum : beátus homo, qui sperat in te.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Orémus.
Deus, qui culpa offénderis, paeniténtia placáris : preces pópuli tui supplicántis propítius réspice ; et flagella tuae iracundiae, quae pro peccátis nostris merémur, avérte.

A domo tua, quaésumus, Dómine, spiritáles nequítiae repellántur ; et aëreárum discédat malígnitas tempestátum.

Omnípotens sempitérne Deus, parce metuéntibus, propitiáre supplícibus ; ut post nóxios ignes núbium, et vim procellárum, in matériam tránseat laudis comminátio tempestátum.

Dómine Jesu, qui imperásti ventis et mari, et facta fuit tranquílitas magna : exáudi preces famíliae tuae, et praesta ; ut hoc signo sanctae Crucis omnis discédat saevítia tempestátum.

Omnípotens, et miséricors Deus, qui nos et castigándo sanas, et ignoscéndo consérvas : praesta supplícibus tuis ; ut et tranquilitátibus optatae consolatiónis laetémur, et dono tuae pietátis semper utámur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculórum. R. Amen.

Aspergatur aqua benedicta.

No comments:

Post a Comment