Saturday, 14 September 2013

Matrimonium iuxta usum Insularum Phlippinarum




Hodie, pridie festi Exaltationis Sanctissimae Crucis, item anni sexti promulgationis admodum celebrum litterarum apostolicarum Summorum Pontificum a Benedicto XVI, Pontifice emerito, celebratur matrimonium iuxta usum consuetudinemque Insularum Philippinarum, quarum ritus caeremoniaeque desumpti fuerant et abstracti antiquissimo Manuali Toletano, quorumque forma in praesens adhibita continetur Manuali Manilensi Dom. Petro Payo divulgato, Archiepiscopo Manilensi atque Metropolitano harum Insularum. Hic usus praesens ritus antiqui est secundum tenorem actuum et decretorum primi Concilii Plenarii Insularum Philippinarum anno M. CM. LIII.
Matrimonia inter catholicos celebrentur servato ritu ex Manuali Toletano desumpto, longo saeculorum decursu in his regionibus usitatu, atque aptissimis caeremoniis ad significandam indissolubilem sponsorum unionem referto.
Matrimonium contraxerunt Dominus Josephus Marius et Domina Guanhumara in facie et pace Sanctae Matris Ecclesiae, ante prothyra templi Sancti Petri Apostolis apud Opuntiapolim, provinciae Lacunapolitanae. Huic asstitit Dom. Zerrudo, parochus aedi Sacratissimae Familiae apud Dioecesim Cubaoënsem. Post Sacramentum, statim Missa Nuptialis celebratur, quo ipsos conceditur benedictio nuptialis.


Miraculosum lignum Crucis Opuntiapolitanae,
memoratae Dr. Rizal in Noli me tangere
veneratae aedi Sancti Petri Apostoli

Non magis repetemus hic in toto de quibus locuti eramus hic de evolutionibus ritus harum Insularum, expositionibus super eum quae materiebusque rebus pertinent usis tantum in matrimoniis missisque nuptialibus philippininensibus quantum in aliis apud mundum hispanicum, de significationibus actuum praecipuorum factorum per sacramenti confectionem, et de differentiis inter hunc ritum et illum adhibitur iuxta Rituale Romanum, sed horum memorabimus in ullis annotamentis.


Matrimonii sacramenti contractio
In hoc ritu, praevidetur celebratio matrimonii perfici ante ianuas ecclesiae, secundum tenorem rubricae ad introducendos sponsos ab ianuis usque ad altare intra quod tenent in manibus caudam stolae presbyteri induti pro missa absque manipulo ac planeta, loco cuius pluvialis utitur.


Matrimonii contractio ante fores ecclesiae

Loquitur sacerdos admonitionem desumptam e Catechismo contrahentibus, testibus, et reliquis qui adsunt sacratae functioni. Statim pronuntiatur exhortatio fidelibus ut evulgentur impedimenta quae poterant periclitor vinculum coniugale. Si provenirent nulla ex hac allocutione, sacerdos se dirigit contrahentibus et illos ter interrogat singulatim mulierem ante virum.


Admonitionis hortationisque locutio
Chartula interrogatoria pro contrahentibus
Contrahentes eorundemque testes infra interrogationem

Manifestatis sic interrogationibus, iungit sacerdos manus dexteras sponsorum, coniungens virum et mulierem in carne una, invocans Sanctissimam Trinitatem, formulis quae mandat Manuale. Tunc benedicentur duo annuli tredecimque arrhae in patella positi, et continuo infigit sacerdos sponso unus ex duobus annulis in digitum quartum manus dexterae ipsius sponsi. Tradit postquam sacerdos ipsi sponso alterum annulum quem, sacerdos dicens ut supra, infigit sponsus sponsae suae in ipsum digitum. Deinde, dimittit sacerdos tredecim arrhas de patella in manus sponsi qui tunc illas tradit sponsae dimittens in eiusdem manus, dicens formulam Manualis. Sponsa postremo disiungit manus et deponit arrhas ad patellam.


Dextrarum iunctio
Patella annulorum arrharumque
Benedictio annulorum et arrharum
Infixio annuli sponso per sacerdotem
Infixio annuli sponsae per sponsum
Traditio arrharum (a sacerdote ad sponsum)
Traditio arrharum (a sponso ad sponsam)
Traditio arrharum (a sponsa ad sacerdotem)

Perficimus, iuxta constitutionem Manualis, matrimonium. Possint diebus praeteritis idemque hodie celebrari velationes, id est, concessio nuptialis benedictionis intra missam, seiugatas matrimonio, vel in die qui non sit matrimonii, missa pro sponso et sponsa impedita, tametsi evidenter Manuale dicit quod, praeter temporibus vetitis cum non possint celebratio matrimonii, eiusdem verificatio, missaque nuptialis, actus qui solent administrari sponsis post Pater haud interdicitur in missa diei si celebraretur pro sponsis qui semel velantur.


Benedictionis nuptialis concessio
Constitutis sponsis ante fores ecclesiae, eiusdemque testibus, parentibus, aliisque personis quae illos honorant die velationis sui, illis accedunt processionaliter sacerdos qui eosdem coniunxit antequam (ne alter absque licentia expressa ab ordinario), acolythique qui tradunt res necessarias. Vel dat presbyter caudam suae estolae sponsis vel iungit eorundem manus dexteras, et sic constitutis illos inducit, dicens psalmum 127, per navim ad altare.


Inductio sponsorum tenentes extremam stolae

Missa sequitur ut solet. Ad Evangelium et Sanctus, accenduntur candelae pro sponsis suisque testibus qui ipsas sustinent. Post Pater et ante Líbera, imponitur in primis velamen sericum candidum super caput sponsae scapulasque vero sponsi, tumque iugale, quod est chorda vel catena, formas figuram numeri 8. Sacerdos protinus versus sponsos ipsis benedicit ut habentur formulae Manuali.


Candelae accensae ad Sanctus
Impositio velaminis
Impositio iugalis
Sponsi accipientes benedictionem nuptialem
Sponsi velati genibus flexi ante alrare

Acceptis benedictionibus nuptialibus sacratis, a sponsis non auferuntur velamen iugaleque priusquam missae conclusio, antequam sacerdos illis admoneret postremum. Ultimo Evangelio lecto ut consuescit, tradit sacerdos sponsam sponso, dicens verba animata audita semel admonitioni ante exhortationem interrogationesque matrimonii. Abeunt omnes e sanctuario, quoque processionaliter.


Observationes
Ita perfecta sacratissima sacramenta, hic relinquimus recapitulationem praestantium distinctionum inter ritum qui invenitur Manuali Manilensi et illum qui invenitur Rituali Romano.

1. Contractio praevista matrimonii ante fores ecclesiae ;
2. Positio viri ad dexteram mulieris ;
3. Scrutinium per tres quaestiones ;
4. Usus duorum anulorum tredecimque arrharum ;
5. Inductio sponsorum ad altare per sacerdotem ;
6. Usus candelarum accensarum ad Evangelium et ad Sanctus ; et
7. Usus velaminis iugalisque ad benedictionem nuptialem.



Infelix quod hodie non perdurant mores minores huius consuetudinis in matrimoniis formae ordinariae. Munus et cura cuiuslibet christiadis temporibus nostris defendere et custodire sacramentum matrimonii, obsessum comminationibus impositis mundo spiritualiter depauperato (videlicet unione inter aberrosexuales atque dissolutione vinculi secus perpetui), admodum solemne sacramentum inter catholicum et catholicam vocatos Deo participes esse mirabundi miraculi procreationis, actus sacrati Beatissimae Triadis die sexto historiae Creationis.


Photographemata a M. J. M. A. et M. L.
Permissu acceptu contrahentibus

No comments:

Post a Comment