Friday, 27 September 2013

LLN IV

Vallicagaianum, quod est Vallis Cagaiana, Regio II vocatur. Hodiernis rerum gestarum scriptoribus putatur origo nominis « Cagayán » hispanici esse herba « tagay », quo locus harum herbarum plantarii vocamine appellatur « tagayán » vel « katagayán ». Huius pars maxima sita est in valle inter Catenamontium et Matrisaltum, vulgo « Cordillera » et « Sierra Madre » vocata, respective.

Collocatur regio haec inter Regionem Catenamontinam et Mare Philippinense, atque in superficiei dimensione secunda in Philippinis post Regionem Mimaropanam. Flumen Cagaianum, sive Fluvius Magnus Cagaianus, longissimum inter omnia flumina Insularum Philippinarum, fluit per medium regionis. Notamus quod in hac regione reperitur extremus locus Insularum memoratus in hymno philippino in honorem Sacratissimi Cordis Domini Nostri Iesu Christi, vulgo nuncupato « No más amor que el tuyo », qui est Aparri, sed et idem geographicus qui est Mavudis una ex Batanensis provinciae insulis.


Chartula Regionis Vallicagaianae

Istaec quinque provincias habet RegioVallicagaiana.


Tabella provinciarum Regionis Vallicagaianae



Provincia Ivatana
Nomen vulgum : Batanes
Nomen latinum : Ivatania
Nomen incolae : Ivaten(sis), -tan(us, a)

Tabella municipiorum provinciae Ivatanae


Provincia Cagaiana
Nomen vulgum : Cagayán
Nomen latinum : Cagaianum
Nomen incolae : Cagaien(sis), -ian(us, a)

Tabella municipiorum urbisque provinciae Cagaianae


Provincia Elisabethapolitana
Nomen vulgum : Isabela
Nomen latinum : Elisabethapolis
Nomen incolae : Elisabethapolitan(us, a)

Tabella municipiorum urbiumque provinciae Elisabethopolitanae


Provincia Novabiscaina
Nomen vulgum : Nueva Vizcaya
Nomen latinum : Nova Biscaia
Nomen incolae : Novabiscaën(sis), -cain(us, a)

Tabella municipiorum provinciae Novabiscainae


Provincia Quirinopolitana
Nomen vulgum : Quirino
Nomen latinum : Quirinopolis
Nomen incolae : Quirinopolitan(us, a)


Tabella municipiorum provinciae Quirinopolitanae

Perficimus quartam partem locorum latinitatis nominum Philippinarum Insularum.

No comments:

Post a Comment