Saturday, 15 June 2013

LLN III

Ilocandia, id est, terra ilocorum vel patria ilocorum, vocamen quod venit de verbo « iluko » significante « incola de sinu », quodpropter illa vocetur autem vel Absino(-onis) vel Absinopolis, scilicet « urbs a sinu », eiusdem incolae appellentur vel absini vel absinenses vel absinopolitani, Regio I harum Insularum Philippinarum nempe in insula luconiensi maxima ipsarum sita nuncupatur.

Invenitur haec regio in planitie inter Catenamontium Medium et Mare Philippinense Occidentale, sibi tamen nomine Sinensis Australis imposito. Ad solis occasum stat Sinus Lingaiense ubi sunt insulae quae constituunt Parcum Nationalem Centum Insularum sitae, quaeque provinciae Pangasinensi pertinent.

Chartula Regionis Ilocanae

Regio Ilocana in quattuor provinciis dividitur.

Tabella provinciarum Regionis Ilocanae


Provincia Boreilocana
Nomen vulgum : Ilocos Norte
Nomen latinum : Ilocum Septentrionale
Nomen incolae : Boreilocen(sis), -can(us, a)

Tabella municipiorum urbiumque provinciae Boreilocanae


Provincia Austrilocana
Nomen vulgum : Ilocos Sur
Nomen latinum : Ilocum Meridionale
Nomen incolae : Austrilocen(sis), -can(us, a)

Tabella municipiorum urbiumque provinciae Austrilocanae


Provincia Unionipolitana
Nomen vulgum : La Unión
Nomen latinum : Unionipolis
Nomen incolae : Unionipolitan(us, a)

Tabella municipiorum urbisque provinciae Unionipolitanae


Provincia Pangasinensis
Nomen vulgum : Pangasinán
Nomen latinum : Pangasinium
Nomen incolae : Pangansinen(sis), -ian(us, a)

Tabella municipiorum urbiumque provinciae Pangasinensis


Sic ita adimplemus tertium coetus latinitatis pro Insularum Philippinarum locis.

No comments:

Post a Comment