Thursday, 23 May 2013

LLN I


Haec pagina, una ex futuris paginis de hac re, latinitate locorum nominum, ex qua sententia siglum LLN abstrahitur, harum Insularum scilicet Philippinarum, semetipsam occupat, quaeque eadem nomina tam quae historice interpretabantur ad sermonem latinam quam quae iamiamque interpretantur. Haudquauqam utile forsitan hoc  conamen prima facie lectori fatuitatibus nostris adstricto nihilominus sit : quod sermo latina extra sacrosanctam Romanam Ecclesiam, nempe cultricem hanc aeternam linguam et conservatricem ; atque nonnullas iustitiae aulas, quibus iurisprudentia non tantum Ciceronis reliquorumque legisperitorum antiquorum sed etiam novorum et recentiorum legislatorum et philosophorum in sententiis hoc sermone latino evulgatis exponebatur, usa paene mortuus est : sed in hac exercitatione permanemus ne mundum saeculumque eruditionibus nostris insulsis contaminemus sed cupientes nimis uti tempus nostrum otiosum vitemus corruptelam pigritietis socordiaeque ; simulque prohibeamus stultam latinitatem eorundem nominum earundem Insularum, tam stulta ut stultitiam semetipsam puderet.

Hae Insulae sitae in Asia Meridiorientali inter coordinata 14° 35′ Sept. 121° 0′ Ort. appellatae erant Philippinae, nomen quod Roderico López de Villalobos duabus insulis Samaro et Leyti datum erat, in honorem Principis Philippi II. Ab hispanico tempori, Insulae dividebantur in tribus partibus secundum distributionem insularum, hoc est, in Luconia, Bisaiis, et Mindanao. Luconia vel Insula Luconiensis maxima pars est Insularum Philippinarum et sita ad septentrionalem earundem. Bisaiae vel Insulae Bisaiae seu Insulae Bisaiorum sunt minima pars et admodum perfracta dispersaque, quae sunt sitae in medio Luconiae et Mindanai. Mindanaum vel Insula Mindanaënsis est pars media sitaque ad meridionalem.

Regiones, e 7 107 insulis de quibus patria constat, harum Insularum sedecim numerantur, quibus septem sunt luconienses, tres bisaiae, et sex mindanaënses. Regio quaelibet sedem procurationis, id est, nucleum vel locum principalem seu primum inter pares habet.

Tabella regionum Reipublicae Philippinae civilium

Ita prolatis regionibus, inchoëmus hanc latinitatem cum RCN, quae significat iuxta tabellam supradatam Regio Capitalis Nationalis, et quae est caput totius Reipublicae Philippinae. Caput huius regionis atque culturalis cunctarum Insularum urbs Manilana est, ex antiquis urbibus Insularum Philippinarum Hispanis conditis. Ex ista regione constat terra vocata Metropolis Manilensis, vulgo « Metro Manila ». Caput administrativum tum urbs Chesopolitana est.

Tabella urbium municipiique Regionis Capitalis Nationalis

Etymologia horum adiectivorum, id est, verborum luconiensis, bisaia, atque mindanaënsis, huc explicatur. Verbum luconiensis venit de nomine loci Luconia, quod est nomen latinum insulae maximae Insularum Philippinarum nuncupatae hispanice seu philippinice « Luzón ». Hoc autem venit de luconiensi verbo « Lusón ». Europaei primi qui huic venerunt mundi Asiaeque regioni fuerunt lusitani, quibus insula vocata erat « Luçonia » vel « Luçon » et autochthoni appellati erant « luções ». Rationabiliter latinitas nominis Luconia orta est ex ablatione cedillae vel cedigliae vel zetulae a littera ç. Praeterea tamen, quod « Luçonia » latinata est ut « Luzonia », littera ç visigothica minuscula litterae Z, eidem incolae vocari possint luzonienses.

Latinitas verbi « bisayâ » usa est inprimis in litteris annuis missionariorum iesuitarum evulgatis eadem Societate Iesu. In his litteris, substantivum « bisaia » commune est, id est, potest in masculinum intellegi atque in femininum. Hispanice postmodum « bisayo » pro masculino acceptabatur. Hodie, verbum abstractum ex alterna orthographia hispanica verbi cum littera v, de quo verbo insulae bisaiae philippinice et anglice nuncupantur « Visayas ».

Item de adiectivo « mindanaënsis ». Substantivum istud insulae ad meridiem insularum bisaiarum incolis primum applicabatur ab eisdem missionariis iesuiticis, praesertim eis autochthonibus musulmanis, qui depraedabantur et latrocinabantur missiones sedesque plantatas in ipsis insulis bisaiis, atque rapiebant incolas et flamines vel eosdem internecabant. Hoc venit vocamen de vocabulo insulae, quod ab illo tempori usque ad hoc vocatur vulgo « Mindanao ».


No comments:

Post a Comment